monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.5r > 2 > sectio 476 > sectio 601 > 55 > bkeCod.32.87r > sbsMin.75.92r > 60 > sectio 37 > sectio 16 > csg214.11 > 2 > 44 > bsbClm6436.53 > 74 > ubk4°Ms.theol.26.19 > bnfGrec107.239 > sectio 705 > bkeCod.32.6v > uwbM.p.th.f.12.41 > ubk4°Ms.theol.26.73 > sectio 652 > 48 > sectio 656 > sectio 26 > bkeCod.32.28v > bnf6637.60 > 80
Ambrosius, De apologia David, § 79 <<<     >>> § 81

§ 80

1 quod si ex persona Christi dictum accipimus, uide ne scriba sit uelociter scribens uerbum dei, quod animae uiscera percurrat et penetret et inscribat in ea uel naturae dona uel gratiae, lingua autem sit sanctum illud ortum corpus ex uirgine, quo uacuata sunt uenena serpentis et euangeli opera toto orbe celebranda decursa sunt.
2 accedit ad euacuandum peccatum, quod humilitatem suscepit; contriuit cor suum, quod magis sacrificium dominus elegit quam holocausta pro peccatis, quae secundum legem offerri solebant.
3 denique supra ait: holocausta etiam pro peccato non postulasti; tunc dixi: ecce uenio, id est: non rapinam arbitratus esse me aequalem deo uenio formam serui accipiens, uenio in specie - susceptionis humanae, in ueritate crucis, mortis humilitate oboedientiam probaturus, ut inoboedientia deleatur.